- TRIUMVIRI Valetudinis
- TRIUMVIRI Valetudinisab Onuphrio Panvinio, in Magistratuum Rom. numero referuntur, cum alias nihil de iis quidquam in Veter. scriptis reperiatur, neque satis certum sit Magistratus eos fuisse. Ita autem de illis Onuphrius, Commentar. Reip. Rom. l. 2. Huius Magistratus nulla apud Veteres quod sciam, mentio est. In antiquo vero argenteo nummo sic scriputm est: M. Acilius III. VIR. VALETU. Hi nostrâ aetate pestis causâ creari solent, atque Domini sanitatis vocantur, quibus temporibus de morbo suspectis, magna potestas concedi solet. Nummiautem verba sic ego interpretor. M. Acilius III. Vir. valetudinis constituendae. Vide Rosin. ubi supra.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.